

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 5: Versus 23
Ut omnes honorificent.Honorat Deum qui commendat Creatorem, omnipotentem, aeternum. Honorat Patrem, qui credit eum habere Filium aequalem sibi. Honorat Filium, qui credit eum esse aequalem Patri.Qui non honorificat.[AUG.]Si enim minor crederetur Filius, Pater inhonoraretur, quod vel invidus nollet eum genuisse aequalem, vel infirmus non posset, et sic non esse Deus convinceretur, quia impotens.